- CHAMAEPI
- CHAMAEPIParochi et Paranymphi, apud Romanos, dictisunt amici velconsanguinei, quotum duo Sponsam, nocturno tempore, flammeô velatam et carpentô seu pilentô vectam, in domum mariti futuri deducebant ac comitabantur. Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 2. paralipom. ad c. 19. Melius Chamaepus, Graece Χαμαίπους, sponsa (ut dictum in hac voce) quae pedibus incedebat. Nobiliores enim Graecorum sponsae rhedâ ad Sponsum vehebantur; cuius rhedae axis pro foribus comburebatur, argumentô constantiae ac moderationis: ne coniunctionis alienae, neve novi coniugii fluctuantem animum occuparet cogitatio; neve hac illac evagandi, quod vitium est feminis maxime familiare, caperer impetus. Iul. Caes. Scaliger, Poetices l. 3. c. 101.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.